Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
bisque suum tacto Pisce peregit iter.
Tempore tam longo cur non tua dextera versus
quamlibet in paucos officiosa fuit?
5 Cur tua cessavit pietas scribentibus illis,
exiguus nobis cum quibus usus erat?
Cur, quotiens[1] alicui chartae sua vincula dempsi,
illam speravi nomen habere tuum?
Di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
10 scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
Quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae
Gorgonis anguineis[2] cincta fuisse comis,
esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
a truce quae flammis separet angue leam,
15 quadrupedesque hominis[3] cum pectore pectora iunctos,
tergeminumque virum tergeminumque canem,
Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas,
centimanumque Gyen semibovemque virum.
Haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
20 mutatum curam deposuisse mei.
Innumeri montes inter me teque viaeque
fluminaque et campi nec freta pauca iacent.
Mille potest causis, a te quae littera saepe
missa sit, in nostras rara venire manus:
25 mille tamen causas scribendo vince frequenter,
excusem ne te semper, amice, mihi.
[1] quotiens=totiens
[2] anguineis=anguinis
[3] hominis=homines=hominum
(对一位朋友的责备)[1]
太阳已两次在冰冷的冬天过后探望我,
两次走完旅程,到达双鱼座[2]。
时间这么久,你的手为何没有履行
义务,哪怕只是写几行短信?
5 你的情分为何不见,而那些平素
交游甚浅的人却不忘传书?
为何每次我打开某封远方的来信,
总是期待里面藏着你的名?
愿诸神保佑,你能经常为我提笔,
10 可这么多信里你不曾出现一次。
我的祷告当然是真的。我宁可相信
毒蛇的头发盘在梅杜萨的双鬓[3];
处女的腰间有狗环绕;喀迈拉存在[4],
由母狮和凶蛇组成,被火焰隔开;
15 有四足怪物,胸膛与人的胸膛相连[5];
有三具身体的人,也有三头犬[6];
有斯芬克斯、蛇足巨人、鸟身女妖[7]、
也有百臂的古阿斯、人牛米诺陶[8]。
我宁可相信所有这些,也不信你变了,
20 亲爱的朋友,再也不肯关心我。
你我之间隔着数不尽的高山长路,
横着河流原野和大海的险阻,
即使你经常写信,也有一千种可能
让它们难以到达我的手中,
25 但你更应该多写,战胜这千条理由,
别让我永远为亲爱的你找借口。
[1] 在这首诗里,奥维德责备朋友一直未给自己写信,但又给他提供了开脱的理由。
[2] 太阳2月19日到达双鱼座(Pisces),3月20日离开。
[3] 梅杜萨是著名的蛇发女怪,凝视她的眼睛可以让人变成石头。后来她被珀尔修斯所杀,最后她的头成了密涅瓦盾牌的装饰。
[4] “处女”指女妖斯库拉。喀迈拉见《哀歌集》第二部第398行的注释。
[5] 指半人马族(centauri)。
[6] “三具身体的人”指巨人革律翁(Geryon),这是埃斯库罗斯剧作《阿伽门农》(Agamemnon)中的说法,赫希俄德《神谱》(Theogeny)说他是一个身子三个头。“三头犬”指冥犬刻耳柏洛斯(Cerberus)。
[7] 斯芬克斯(Sphinx)是狮身人面的女妖。蛇足巨人指古希腊神话中的巨人族,传统形象是蛇足。鸟身女妖指哈耳庇埃(Harpyiae)。
[8] 传说古阿斯(Gyas)有百条臂膀,他因为反叛奥林匹斯诸神,被压在埃特纳火山下。米诺陶(Minotaurus)是克里特国王米诺斯妻子帕西法厄(Pasiphaë)与公牛生下的半人半牛的怪兽。