Aufillena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu, quod promisti, mihi quod mentita, inimica es;
quod nec das et fers saepe, facis facinus.
5 Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufillena, fuit: sed data corripere
fraudando officiis, plus quam meretricis avarae [est]
quae sese toto corpore prostituit.
[1] 本詩格律是哀歌雙行體。關於Aufillena(奧菲萊娜),參考第100首和111首,從這首詩判斷,她可能是一位高級妓女(參考第32首)。
[2] bonae amicae並非如字面指“善良的女友”,而是指高級妓女。她們在古羅馬社會的地位不低,社會對她們的態度也比較友善。