Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne [est]:
immo etiam taedet, [taedet] obestque magis;
5 ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
[1] 本詩格律是哀歌雙行體。這首詩抱怨一位朋友的背叛,但所指不詳。
[2] 按照格律,這行詩一共有五處elision(元音省略),從聲音效果上反映了卡圖盧斯憤懣痛苦的情緒。