Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
atque inter festos semper habendus erit:
te nascente novum Parcae cecinere puellis
servitium et dederunt regna superba tibi.
5 Vror ego ante alias: iuvat hoc, Cerinthe, quod uror,
si tibi de nobis mutuus ignis adest;
mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
perque tuos oculos per Geniumque rogo.
Magne Geni, cape tura libens votisque faveto,
10 si modo, cum de me cogitat, ille calet.
Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
tunc precor infidos, sancte, relinque focos.
Nec tu sis iniusta, Venus: vel serviat aeque
vinctus uterque tibi vel mea vincla leva;
15 sed potius valida teneamur uterque catena,
nulla queat posthac quam soluisse dies.
Optat idem iuvenis quod nos, sed tectius optat:
nam pudet haec illum dicere verba palam.
At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
20 annue: quid refert, clamne palamne roget?
(克林图斯的生日)
将你赐给我的日子,克林图斯,我永远
视为神圣,并当作节日来纪念:
当你出生时,命运神宣告,你也将统治
女人,并把骄傲的王国赐给你。
5 我比她们更爱你,克林图斯,爱叫我
欢喜,若你也燃烧应和的火;
愿你也爱我,我祈求,以我们甜蜜的偷情,
以你的眼睛和你的守护神为证!
尊贵的守护神,欣然收下乳香和祷告,
10 只要他想到我,就会怦然心跳。
但如果此刻,他碰巧正为另一人长叹,
我求你离开这遭到背叛的祭坛。
维纳斯,你也应公正,或者让双方都受
奴役,或者将我的镣铐挪走——[1]
15 但我更希望我和他被坚固的锁链捆缚,
再没有日子能把这联结解除。
他其实与我所求相同,却藏得更深,
因为他害羞,不敢公开承认。
可是你,生日,既然你是神,知晓一切,
20 请点头,他说与不说,有何分别?
[1] 与第十首一样,这里的祷告也突出了男女双方在爱情关系中的平等。