奥维德《情诗集》第2部第3首



Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas,
mutua nec Veneris gaudia nosse potes.
Qui primus pueris genitalia membra recidit,
vulnera quae fecit debuit ipse pati.
5 Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
si tuus in quavis praetepuisset amor.
Non tu natus equo, non fortibus utilis armis,
bellica non dextrae convenit hasta tuae.
Ista mares tractent; tu spes depone viriles:
10 Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
Hanc imple meritis, huius tibi gratia prosit;
si careas illa, quis tuus usus erit?
Est etiam facies, sunt apti lusibus anni:
indigna est pigro forma perire situ.
15 Fallere te potuit, quamvis habeare molestus:
non caret effectu quod voluere duo.
Aptius at fuerit precibus temptasse: rogamus,[1]
dum bene ponendi munera tempus habes.
[1] at=ut

(致阉奴)
 
可怜,守护女主人的你非男非女,
无法体验性爱中应和的欢愉!
依我说,第一个切除男孩生殖器的人
自己就应该忍受这样的酷刑。
5 你本会同情乞求的恋爱者,迁就他们,
倘若你曾为任何女人怀过春。
你并非为驭马而生,也不擅长战斗,
搏杀的长矛不适合你的右手。
让男人摆弄武器,放弃勇武之志!
10 你应与女主人一起扛起旗帜。
殷勤侍奉她,让她的感激带给你收益;
如果失去她,你的用处在哪里?
她不仅俊俏,也正值适合玩乐的年龄,
美不该遭到冷落,在寂寥中消遁。
15 她其实能够骗过你,虽然你号称警醒:
两厢情愿的事总是能办成。
可是,既然先试着劝你更合适,我就劝,
当你仍有机会行使恩赐权。