《女杰书简》第19首1-110行



Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem,
ut possim missam rebus habere, veni.
Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt;
da veniam fassae; non patienter amo.
5 Urimur igne pari, sed sum tibi viribus impar;
fortius ingenium suspicor esse viris;
ut corpus, teneris ita mens infirma puellis;
deficiam, parvi temporis adde moram.
Vos modo venando, modo rus geniale colendo,
10 ponitis in varia tempora longa mora;
aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae,[1]
flectitis aut freno colla sequacis equi;
nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo;
diluitur posito serior hora mero.
15 At mihi summotae, vel si minus acriter urar,
quod faciam, superest praeter amare nihil.
Quod superest, facio, teque, o mea sola voluptas,
plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo.
Aut ego cum cara de te nutrice susurro,
20 quaeque tuum, miror, causa moretur iter,
aut mare prospiciens odioso concita vento
corripio verbis aequora paene tuis,
aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
posse quidem, sed te nolle venire, queror,
25 dumque queror, lacrimae per amantia lumina manant,
pollice quas tremulo conscia siccat anus.
Saepe tui specto si sint in litore passus,
impositas tamquam servet harena notas,
utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo
30 venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat.
Quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
Hellespontiaca ponis iturus aqua?
Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
exhibuit pulso sidera clara die,
35 Protinus in summo vigilantia lumina tecto
ponimus, adsuetae signa notamque viae,
tortaque versato ducentes stamina fuso
feminea tardas fallimus arte moras.
Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris?
40 Nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
‘Iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
an vigilant omnes et timet ille suos?
Iamne suas umeris illum deponere vestes,
Pallade iam pingui tinguere membra putas?’
45 Adnuit illa fere, non nostra quod oscula curet,[2]
sed movet obrepens somnus anile caput;
postque morae minimum: ‘Iam certe navigat’ inquit
‘lentaque dimotis bracchia iactat aquis’
paucaque cum tacta perfeci stamina terra,
50 an medio possis, quaerimus, esse freto,
et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
ut tibi det faciles utilis aura vias.
Auribus intentis voces captamus et omnem
adventus strepitum credimus esse tui.
55 Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
acta, subit furtim lumina fessa sopor.
Forsitan invitus, mecum tamen, improbe, dormis,
et, quamquam non vis ipse venire, venis;
nam modo te videor prope iam spectare natantem,
60 bracchia nunc umeris umida ferre meis,
nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris,
pectora nunc iuncto nostra fovere sinu
multaque praeterea lingua reticenda modesta,[3]
quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
65 Me miseram! Brevis est haec et non vera voluptas;
nam tu cum somno semper abire soles.
Firmius o cupidi tandem coeamus amantes,
nec careant vera gaudia nostra fide!
Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
70 Cur totiens a me, lente natator, abes?[4]
Est mare, confiteor, nondum tractabile nanti;
nocte sed hesterna lenior aura fuit.
Cur ea praeterita est? Cur non ventura timebas?
Tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
75 Protinus ut similis detur tibi copia cursus,
hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
At cito mutata est iactati forma profundi;
tempore, cum properas, saepe minore venis.
Hic, puto, deprensus, nil, quod querereris, haberes,
80 meque tibi amplexo nulla noceret hiemps.
Certe ego tum ventos audirem laeta sonantis
et numquam placidas esse precarer aquas.
Quid tamen evenit cur sis metuentior undae
contemptumque prius nunc vereare fretum?
85 Nam memini, cum te saevum veniente minaxque
non minus, aut multo non minus, aequor erat,
cum tibi clamabam: ‘Sic tu temerarius esto,
ne miserae virtus sit tua flenda mihi!’
Unde novus timor hic, quoque illa audacia fugit?
90 Magnus ubi est spretis ille natator aquis?
Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
et facias placidum per mare cautus iter,
dummodo sis idem, dum sic ut scribis amemur,
flammaque non fiat frigidus illa cinis.
95 Non ego tam ventos timeo mea vota morantes,
quam similis vento ne tuus erret amor,
ne non sim tanti, superentque pericula causam,
et videar merces esse labore minor.
Interdum metuo patria ne laedar et impar
100 dicar Abydeno Thressa puella toro.
Ferre tamen possum patientius omnia, quam si
otia nescio qua paelice captus agis,
in tua si veniunt alieni colla lacerti,
fitque novus nostri finis amoris amor.
105 A! Potius peream quam crimine vulnerer isto,
fataque sint culpa nostra priora tua!
Nec quia venturi dederis mihi signa doloris
haec loquor aut fama sollicitata nova;
omnia sed vereor. Quis enim securus amavit?
110 Cogit et absentes plura timere locus.
[1] dona=mane
[2] fere=fore
[3] lingua…modesta=linguae…modestae
[4] natator=morator

(希洛致勒安德罗斯)[1]
 
若要我真正拥有你用信送来的安康,
勒安德罗斯,请你来到我身旁!
所有推延快乐的耽搁都让我烦闷,
原谅我坦白,我不是耐心的恋人。
5 我们的爱一样热,但我不如你坚强,
我猜男人的天性有更大的力量。
正如身体,女孩的心灵也更柔弱,
多一刻无法相见,我就会昏厥!
你们有时靠打猎,有时靠耕作良田,
10 变着花样打发漫长的时间;
或者为法庭,或者为摔跤的荣誉奔忙,
或者用缰绳控制骏马的颈项;
时而以套圈捕鸟,时而以弯钩钓鱼,
晚上的光阴则在美酒中浸浴。
15 然而我无缘这一切,即使我的爱火
没这么炽烈,除了爱也无事可做。
于是我只做这件事。唯一的欢乐!我爱你
太深,你对我的爱也不能相比。
我或者与亲密的乳娘一起窃窃私语,
20 揣度你因为什么耽误了旅途;
或者眺望着可恨的风卷起的大浪,
几乎用你的原话斥骂着海洋;
或者,当狂涛稍微减缓了力道,抱怨
你其实可以来,只是你自己不愿——
25 我抱怨之时,泪水淌下思慕的双眼,
知情的乳娘用颤手为我擦干。
我时常在岸边搜寻你可能留下的脚印,
仿佛那痕迹能在沙子上长存。
为探听你的音讯,并给你写信,我常问
30 谁从阿布多斯来,谁向那边行。
我为何要说起自己多少次亲吻你即将
横渡赫勒斯庞图斯时脱下的衣裳?
于是,当白昼逝去,天光黯淡,我更
欢迎的夜晚捧出灿烂的繁星,
35 我立刻在塔顶挂上终宵不睡的灯,
作为信号,引导熟悉的旅程。
转动纺锤,绕着弯曲的纱线,我们
以女人的技艺捱过缓慢的时辰。
这么长的间隙我都说些什么?你问。
40 没什么,除了反复念叨你的名。
“乳娘,你觉得我的甜心是否已出门,
还是他害怕所有看守的亲人?
你觉得他是否正在脱掉肩上的衣袍,
给自己的身体涂上闪亮的油膏?”[2]
45 她不住点头,并非她关心你我的吻,
而是睡意让衰老的她打盹。
片刻之后,我说:“他肯定开始游了,
正挥动柔韧的手臂,划开水波。”
待我纺完一些线,绕杆已触及地面,
50 我又问,你是否游到了海的一半。
时而望远方,时而以颤抖的声音祈祷,
好心的风能给你容易的通道。
我用警觉的耳朵捕捉着声响,相信
每一种动静都表明你在靠近。
55 如此打发着时间,夜色即将逃遁,
睡意悄悄蒙上疲倦的眼睛。
坏蛋,那时你才不情愿地与我同眠,
虽然你不想来,还是来到我身边——
在我梦里,你忽而在不远的地方游泳,
60 忽而把湿淋淋的手臂放上我肩膀;
我忽而如平素为你递去干爽的衣服,
忽而与你偎依,紧贴着胸脯;
其余的细节矜持的舌头不适合谈论,
那些事做起来愉悦,说起来羞人。
65 我真可怜!那样的愉悦既短暂,又虚幻,
因为你总是与睡意一起消散。
多希望贪婪的情侣最终能紧密结合,
我们的欢乐锁定在真实的世界!
我为何在寒意中度过这么多凄凉的夜?
70 怠惰的泳者,为何你一再远离我?
眼下这海,我承认,还没法让人游过,
可是昨晚风分明没那么猛烈。
你为何浪费它?为何害怕不会有的危险?
为何让机会逝去,不勇往直前?
75 即使很快你还有相似的渡海时机,
也不如它好,因为它排在第一。
然而你会说,翻腾的海面变化太快,
但当你赶紧,经常都能更早来。
我想,困在这边,你没有什么可抱怨,
80 你在我怀中,风如何肆虐也枉然。
那样,我肯定欣然听它发出咆哮声,
并祈求海水永远不恢复平静。
可是为什么你现在变得如此胆怯,
竟然畏惧你从前鄙视的涛波?
85 我记得有一次你来的时候,海与此刻
同样暴烈狰狞,至少相差不太多,
我对你喊道:“我是希望你勇敢,但是
别让我被迫为你的勇敢哀泣!”
新恐惧从何来,昔日的胆量往哪里逃亡?
90 视风浪为无物的伟大泳者在何方?
但我宁可你不再学以前,而是像现在
这般谨慎,等到平静时再渡海,
只要你未变,爱我如信中所说那样深,
你的火焰没化作冰冷的灰烬。
95 我怕的不是风阻碍我早些实现梦想,
而是你的爱像风一样游荡,
你觉得我并不重要,危险让你却步,
我作为报偿太轻贱,不值得辛苦。
有时我担心出生地招来非议,色雷斯
100 姑娘不配阿布多斯的婚礼。[3]
但我更愿耐心地忍受这一切,也不愿
某位情敌俘虏你,占你的空闲,
用她的手臂搂住你脖子,你对我的爱
终结,被一段新的缘分取代。
105 我宁可死去,也不肯为这样的罪伤心,
请让我在你犯罪之前就销殒!
这么说并不是因为你给我痛苦的征兆,
也不是因为新近有传言搅扰,
我只是什么都怕。哪位恋爱者不焦虑?
110 空间使分离的人加倍地恐惧。


[1] 关于本诗的背景,参考上一首诗的第一个注释。
[2] “油膏”对应的拉丁文原词是Pallade(帕拉斯,即密涅瓦),传说是密涅瓦最先教人类使用橄榄油。
[3] 塞斯托斯属于色雷斯,阿布多斯属于希腊,古希腊人向来鄙视色雷斯人。