Quam legis unde tibi mittatur epistula, quaeris?
Hinc ubi caeruleis iungitur Hister aquis.
Vt regio dicta est, succurrere debet et auctor,
laesus ab ingenio Naso poeta suo.
5 Qui tibi quam mallet praesens adferre salutem,
mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
Legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
dicta tibi pleno verba diserta foro.
Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
10 lecta satis multas, pauca fuisse queror.
Plura sed haec feci relegendo saepe nec umquam
non mihi quam primo grata fuere magis.
Cumque nihil[1] totiens lecta[2] e dulcedine perdant,
viribus illa suis, non novitate, placent.
15 Felices quibus haec ipso cognoscere in actu
et tam facundo contigit ore frui!
Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
Et magis adducto pomum decerpere ramo
20 quam de caelata sumere lance iuvat.
At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset
quod legi tua vox exhibuisset opus,
utque fui solitus, sedissem forsitan unus
de centum iudex in tua verba viris,
25 maior et inplesset praecordia nostra voluptas,
cum traherer dictis adnueremque tuis.
Quem quoniam fatum patria vobisque[3] relictis
inter inhumanos maluit esse Getas,
quod licet, ut videar tecum magis esse legendo[4],
30 saepe, precor, studii pignora mitte tui,
exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,
utere, quod nobis rectius ipse dares.
Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,
ingenio nitor non periisse meo.
35 Redde vicem, nec rara tui monimenta laboris
accipiant nostrae grata futura manus.
Dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
ecquid ab his ipsis admoneare mei.
Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis
40 aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,
quaeror, ut[5] interdum tua mens, oblita quid absit,
nescioquid certe sentit abesse sui,
utque loqui multum de me praesente solebas,
nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
45 Ipse quidem Getico peream violatus ab arcu
(et sit periuri quam prope poena, vides)
te nisi momentis video paene omnibus absens.
Gratia quod menti quolibet ire licet.
Hac ubi perveni nulli cernendus in Vrbem,
50 saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque
candida iudiciis illa sit hora meis.
Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum
cum fortunatis suspicor esse deis.
55 Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,
a Styge nec longe Pontica distat humus.
Vnde ego si fato nitor prohibente reverti,
spem sine profectu, Maxime, tolle mihi.
[1] nihil=sua
[2] lecta=nihil
[3] patria vobisque=patria nobisque=nobis patriaque
[4] legendo=legenda=loquendo
[5] ut=et
(致科塔)[1]
你问,眼前的这封信来自何方?这里,
希斯特与蔚蓝的海波融为一体。
地点既然已言明,作者应也难隐藏,
就是纳索,为自己的才华所伤。
5 他更愿当面向你问好,马克西姆斯,
却只能从蛮野的盖塔发函致意。
无愧于祖传口才的后生,我曾拜读过
座无虚席的法庭上你雄辩的演说。
虽然我急切的舌头反复诵念过许久,
10 却有一个遗憾,数量还不够。
但我反复的阅读也算为它们加了倍,
越重温,越觉比最初更有滋味。
虽然它们从没有失掉半分的甘甜,
但吸引我的不是新奇,是雄健。
15 那些人多幸运,能亲耳听到你的陈词,
亲身领略你言语的汪洋恣肆!
尽管送到我身边的这水也清冽可口,
但终归不如直接去山泉的源头。
压低枝条,亲手采摘果实的快乐,
20 也胜过品尝雕盘盛放的收获。
倘若我不曾犯错,我的诗不曾放逐我,
我读的篇章就能变你的悬河,
我曾忝列百人团的一员[2],本有希望
像平素那样,聆听你的演讲,
25 让一种更强烈的愉悦充塞我的胸膛,
当你的言辞吸引我点头称赏。
可既然命运非要我离开你们和祖国,
远赴未开化的盖塔人中间生活,
就请你经常寄给我(你可以如此)精心
30 创作的篇什,好让我与你更近。
仿效我的做法,除非你不屑于如此,
其实你更有资格让我仿效你。
我早已死去,马克西姆斯,但我仍努力
用诗才向你们证明我还没死。
35 请你报偿我,让我欣喜的双手能时常
收到你苦心经营的锦绣文章。
可是,年轻的朋友,你和我都喜欢诗歌,
告诉我,这爱好是否让你想起我?
当你向朋友朗诵你新近完成的作品,
40 或者如你的习惯,催促别人
朗诵,你是否搜寻我,是否常感觉缺了
什么,虽然你忘了那究竟是什么?
过去我在的时候,你总谈论我,如今
纳索的名字是否还不离你的唇?
45 至于我,就让我死于盖塔人凶残的毒箭
——你看,我若发伪誓,报应在身边——
倘若我不是随时看见你,虽然远离你!
心灵能漫游,我们真应该感激。
当我以这种方式潜入罗马城,经常
50 与你聊天,直聊到心神欢畅。
我很难形容那是怎样的快乐时光,
那时辰在我眼里多么明亮!
你如果信我,我就如同被迎入了天界,
怀疑自己与幸运的诸神同座。
55 当我重回到这里,抛下琼宇和众神,
庞图斯的土地更如冥府般阴森。
若我竭力从此处逃跑,命运却阻挡,
朋友,就请夺走我无益的希望!
[1] 这首诗和《哀歌集》第四部第二首都突出了想象的视觉,只不过这里想象的场景不是凯旋仪式,而是朋友在法庭的演说。
[2] 关于百人团,参考《哀歌集》第二部第94首的注释。